Evangelium Secundum Lucam*

Caput 4: Versus 23

Medice.Sicut fabri filium, ita eadem erroris dementia; medicum vocant, sed in errore illorum veritas latet. Vere enim erat filius fabri, qui per ipsum in principio omnia fecit, qui operatur in Spiritu sancto et igni, qui in magna domo hujus mundi facit vasa diversi generis. Est et medicus, quia per ipsum omnia quae in coelis et quae in terra sunt restaurata. Qui de se dicit:Non est opus valentibus medicus, sed male habentibusMatth. 9..
(* Traductions européennes)